monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 31
{VII} e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina maceratum. suis herbis componunt inter Cappadociam et Galatiam quod Selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut in Italia Iguvini. e pice fit quod pissinum appellant, cum coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima et resinosissima.